Would Paul plant a church and omit the chief sacrificial sum of Christian religion?
Yet he writes now about men's and women's attire in the assembly.
And postpone sacrament institution — Rome's supposed chief part of worship — for later?Preposterous.
Latin
XIV. Sed, etiamsi Paulus diserte non significaret se jam Corinthiis omnia necessaria tradidisse, quis in animum posset inducere Paulum, quum Corinthiis Evangelium praedicaret, & Ecclesiam apud ipsos constitueret, nihil ipsis tradidisse de sacrificio illo in quo religionis Christianae summa constituenda est, & pars ejus longe praecipua? Et quam praepostera esset ista diligentia Corinthiis scribere de habitu quo viri & feminae debeant in publicis coetibus adesse, in aliud vero tempus differre institutionem de Sacramentis, & eo quod in cultu divino pars praecipua putatur?