Theological Theses · §310 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reply: then oral and written both bound hearers — now only Scripture locks apostolic substance

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

True for Thessalonians then: some Gospel by voice, some by letter — equal reverence while Paul preached.

The NT canon was still unfinished — granted.

False now: that apostolic substance stayed unwritten, or that certainty comes outside Scripture.

Hearers then had Paul's living voice; after the Apostles, only their Spirit-sealed writings bind the church's perpetual need — no parallel unwritten precept bank remains.

Latin

XVI. Respondeo, verum est quidem Apostolum, quum haec scriberet, non omnia quae ad doctrinam Evangelii pertinent, scripto tradidisse Thessalonicensibus, sed quaedam tantum viva voce, quaedam etiam scripto, & utraque pari reverentia a Thessalonicensibus suscipi debuisse: siquidem non minor fides Apostolo praedicanti, quam scribenti adhibenda erat. Ultro quoque fatemur fieri posse ut tunc tota Evangelii doctrina, neque ab Apostolo, neque ab aliis scripto mandata esset, quoniam Novi Testamenti Canon nondum constitutus & consummatus erat. Sed inde non sequitur totam Apostolicae praedicationis substantiam scripto postea mandatam non fuisse, tam ab ipso Paulo, quam ab Evangelistis & Apostolis reliquis: aut jam aliquid certi de Apostolica praedicatione posse aliter, quam ex Scriptura sacra haberi. Thessalonicenses quidem, qui Apostolum praesentem viderant & audiverant, de vera Evangelii doctrina certi esse poterant, non tantum ex Scripturae libris qui tum extabant, sed ex viva Apostoli voce quam ipsi perceperant. Sed ex quo Apostoli e vivis excesserunt, de doctrina eorum aliter certi esse non possumus, quam ex eorum scriptis, quibus Spiritus sanctus consignari voluit quicquid necessarium est ad perpetuum Ecclesiae usum. Quae ergo Apostolus partim per sermonem, partim per epistolam, tradiderat Thessalonicensibus, Apostolorum epistolis & Evangeliis postea fuerunt comprehensa, ut, Apostolis amplius viva voce non docentibus, inde salutis doctrina hauriretur. Itaque ex his Apostoli verbis non sequitur ullo modo etiamnum extare certas quasdam traditiones, unde petenda sint quaedam Apostoli praecepta, quae in Scripturis sacris non continentur.

Report a mistake in this passage