Theological Theses · §316 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Rome's next reason: heretics of every age rejected traditions — so contempt marks heresy

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Beyond the texts, Rome argues from reason.

First: heretics in every age despised traditions.

So rejecting tradition is treated as a heresy-mark.

They list Valentinians, Marcionites, Donatists, Arians, Eunomians, Nestorius, Eutyches, Aerians, and more.

Latin

XXII. Sed praeter Scripturae sacrae testimonia, quibus Doctores Ecclesiae Romanae traditionis non scriptae authoritatem fulcire annituntur, in eundem finem proferunt argumenta quaedam ex ratione ducta. Et primo quidem argumentum ducunt ex consensu haereticorum in traditionibus contemnendis. Nam, inquiunt, haeretici omnium aetatum traditiones rejecerunt. Ideoque traditionum contemptus, & rejectio est veluti haereseos nota & indicium. Quod autem haeretici traditiones semper rejecerint, probant per inductionem & exemplum Valentinianorum, Marcionitarum, Donatistarum, Arianorum, Eunomianorum, Nestorii, Eutychetis, Aerianorum, & aliorum quorundam.

Report a mistake in this passage