Theological Theses · §328 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Name the mysteries too sublime for Scripture — image-cult is not greater than the Trinity

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Challenge: name the mysteries too sublime for Scripture.

Creation, judgment, resurrection, incarnation, two natures, Trinity — already written.

Image-cult, saint-invocation, papal succession are not higher than Trinity and the cross.

Madness: Apostolic writing would degrade tradition, yet ordinary doctors print it daily.

Latin

XXXIV. Deinde nobis edant Pontificii quaenam sint illa mysteria, quorum dignitas & majestas tanta est, ut non debuerint in sacris Scripturis explicari. Nam certe mysterium de mundi creatione, & ejus interitu, de resurrectione corporum, de Filii Dei incarnatione, de duabus in Christo naturis, de tribus personis in una divina essentia, & plura ejusmodi, in Scripturis exposita sunt. An vero Pontificii proferre possunt mysteria his augustiora atque sublimiora? Et num dogma de cultu imaginum, de invocatione Sanctorum, & de successione Papae in locum Petri Apostoli, sunt aliquid excellius, & majori veneratione dignum, quam personarum trinitas in Deo, generis humani redemptio per mortem Dei incarnati pro nobis, ut haec quidem scribi potuerint, illa vero non decuerint scribi? Denique quis est ille furor existimare, non fuisse de dignitate traditionum, ut ab Apostolis scriberentur, istam vero illarum dignitatem non violari, cum centies a gregariis Doctoribus scriptis mandantur, atque omnibus inculcantur.

Report a mistake in this passage