Principle 4: not every being is made — some unproduced independent being
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Fourth: not every being is made — some unproduced, independent being must exist.
Else infinite regress (already ruled out) or a circle of mutual makers.
Abraham–Isaac–Jacob circle: Abraham would mediately beget himself — absurd.
Latin
XIV. Porro ex principiis jam positis sequitur, non omne ens esse factum & sui habere causam: sed dari aliquod ens improductum & independens. Nam si non daretur ens aliquod improductum, sed omne ens factum & productum esset, necesse esset factum esse vel a se vel ab alio. Sed ens ullum a se factum dici non potest, quia nihil est causa sui, per primum principium a nobis ante positum. Igitur oportet omne ens fuisse ab alio productum. Et ita vel dabitur in causis producentibus progressus in infinitum, quem impossibilem esse jamjam demonstratum est: vel circulus aliquis entium invicem productorum & producentium. Sed cum in eis quae sunt facta detur ultimum, quod aliud non fecit & produxit, talem circulum non dari evidens est. Praeterquam quod ejusmodi circulus est impossibilis. Nam tali circulo posito, sequeretur idem a se ipso fieri, & idem esse sui ipsius causam. Si dicas enim, exempli gratia, Abraham genuisse Isaac, & Isaac genuisse Jacob, & rursus Jacob genuisse Abraham, quod in circulo necessarium est; inde sequetur Abraham mediate saltem seipsum genuisse: quo nihil absurdius.