Two things to prove: world-bodies are not from themselves; their cause is God
Proof plan: two lemmas.
First: earth, sun, stars, planets are not self-caused beings but have a cause.
Second: that cause can only be the highest intelligence we call God.
Latin
XVI. His ita constitutis ut intentum nostrum assequamur, & ex iis, quae in hoc universo spectanda exhibentur, demonstremus esse Deum, duo sunt sigillatim & distincte probanda. Primo corpora illa, quibus constat hic mundus, terram scilicet, solem, stellas atque planetas, non esse entia a se & improducta; sed habere causam quae illa produxit. Deinde causam illam non posse esse, nisi summam intelligentiam, optimam, potentissimam & sapientissimam, quae ipsa est quam Deum vocamus.