Theological Theses · §348 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Limited diverse natures prove an efficient cause — not aseity

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Diverse limited perfections need an efficient cause.

If all were from themselves they would be one unbounded being.

Aseity would be the fountain of all perfection — not a capped planet-nature.

Latin

XX. Quod corpora illa quae constituunt totum hoc universum, entia a se non sint, sed ab alio orta & producta, inde probatur, quod singula certam & determinatam perfectionem habent, & naturam ab invicem diversam: istud enim eorum discrimen, & ista determinatio omnino referri debet ad causam efficientem, quae singulis talem naturam indulsit, ac perfectionem istam & non aliam. Quod si essent a se omnia, unum & idem essent. Unde foret enim quod naturam diversam haberent, ac praeterea omni perfectionis termino & limite carerent? Nam quod essentiam habet determinatam & limitatam, necesse est ita fuisse limitatum ab aliqua causa: sed quod est a se nullam causam habet, quae limites & terminos ei ponere potuerit, sed esse per se hausit in ipso fonte, aut potius est ipsius esse fons, necesse est in se continere omnem entitatem & perfectionem.

Report a mistake in this passage