Past infinite time was once future infinite — unreachable; Hebrews 1
All past was once future — infinite past was infinite future, never finishable.
Today would have been infinitely distant — unreachable.
No day / every day / some day from eternity all fail; Hebrews 1: God made the ages.
Latin
XXIX. His adde, quod omne tempus praeteritum aliquando fuit futurum, atque etiam tantum futurum fuit, quantum est praeteritum. Ideoque si jam tempus praeteritum infinitum est, aliquando fuit futurum infinitum. Sed ad finem temporis in futurum infiniti nunquam deveniri potest. Ergo ad finem temporis praeteriti nunquam deveniri potuit. Et si posthac tantum temporis nunquam praeteribit, ut dici possit adhuc infinitum tempus praeteriisse: profecto nec antehac tantum praeterire potuit, ut sit praeteritum actum infinitum, obstante in utroque pariter infinitate. Quod, si usque ad hodiernum diem infinitum tempus praeteriit, dies hodierna aliquando in infinitum abfuit. Qui ergo potuit ad illam perveniri? Nec parum urget haec viri doctissimi ratio: nempe, vel nullus dies est ab aeterno, vel omnis dies est ab aeterno, vel aliquis est ab aeterno & aliquis non est ab aeterno. Nam quartum fingi non potest. Sed primum si verum est, tempus non est ab aeterno: non enim est ab aeterno id cujus nulla pars ab aeterno extitit. Secundum verum esse non potest, repugnante experientia. Nec etiam tertium: Nam si dies aliquis ab aeterno fuit, ejus duratio fuit infinita, neque principium habet, sed cujuscunque diei duratio viginti quatuor horis limitata est. Unde liquet tempus ab aeterno fluere non potuisse; sed ut loquitur Scriptura Deum esse qui fecit saecula, Hebr. 1.