Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
First: confess our weakness — we cannot grasp God-in-Himself here.
1 Cor 13: mirror and enigma; 1 John 3: seeing as He is is future privilege.
If fly and ant essence escape us, much less God's.
Latin
II. Hic autem ante omnia profitenda est imbecillitas & ignorantia nostra. Nec enim putandum est mentem humanam, saltem quamdiu in hoc mortali corpore degit, capere posse quid Deus sit in se. Id docet Apostolus 1 Cor. 13. cum ait, nos nunc Deum videre per speculum & in aenigmate. Et Joan. ep. 1. c. 3. proponens tanquam vitae futurae privilegium quod Deum tunc sicuti est visuri simus. Indicio manifesto quod Deus sicuti est, a nobis jam non cognoscitur. Et certe si ne muscae quidem & formicae essentia a nobis jam percipi potest, ut modestiores philosophi agnoscunt, quanto minus existimandum est cognitione nos assequi posse quid sit Dei natura atque essentia.