Two kinds of attributes: via affirmation and negation
Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Attributes affirm or deny — two paths to divine nature.
Give God creature-perfections eminently; strip every creature-imperfection.
Negatives teach clearer what God is not; affirmatives dimly what He is.
Latin
IV. Porro attributa ista duorum sunt generum. Nam vel iis aliquid de Deo affirmatur, vel aliquid de Deo negatur. Etenim duabus viis ad Divinae naturae cognitionem contendere possumus. Primum ipsi tribuendo perfectiones omnes quae in rebus creatis cernuntur. Quum enim sit primum ens, primaque omnium causa, necesse est ut quicquid perfectionis creaturis inest, in eo reperiatur modo quodam eminentiori. Deinde de Deo negando quicquid in creaturis sapit aut secum trahit aliquam imperfectionem. Oportet enim quicquid est imperfectum in rebus creatis a Deo removeri. Cum certum sit causam efficientem perfectiorem esse rebus effectis, eam maxime quae est prima & summa causa. Unde oriuntur, ut dictum, duo attributorum divinorum genera, quaedam scilicet negativa, alia vero affirmativa. Et prioribus quidem clarius & distinctius de Deo docetur quid non sit: posterioribus vero confusius & obscurius quid sit. Nam longe facilius est de Deo dicere quid non sit, quam explicare & capere quid sit. Itaque nobis naturam divinam investigantibus istiusmodi attributa divina breviter percurrenda & consideranda sunt: non omnia quidem & singula, sed praecipua nonnulla quae plus habent difficultatis, aut in Theologia majorem usum praestant.