Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.
Every composition kind removed — God is most simple.
First being = first one; perfect unity bars composition.
Composites depend on prior parts and a unifier — God has neither.
Latin
XXVI. Porro, ex istis apparet Deum esse simplicissimum, & nullam prorsus compositionem in eo reperiri, quandoquidem singula compositionis genera ab eo removimus. Et confirmatur ex eo quod Deus est primum ens, adeoque primum unum. Nam ens & unum convertuntur. Perfecta autem unitas compositionem excludit. Nam quod compositum est, aliquo modo non est unum sed multa, quoniam ex multis constat. Deinde primum ens nihil habet se prius. Sed quicquid compositum est posterius est suis partibus componentibus, & dependet ab illis. Ac denique quae sunt diversa non conveniunt in unum, nisi per aliquam causam uniantur. Deus autem causam non habet.