Theological Theses · §420 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Creatures finite by bounded kinds — God holds every kind eminently

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Creature essences finite: each kind stops at its own limit.

Ox / horse / man — each lacks the others' essential perfection.

God holds every being's perfection eminently — so His essence is infinite.

Latin

XXII. Deinde essentiae rerum creatarum ideo finitae dicuntur, quia perfectio uniuscujusque certum terminum & limitem habet, ultra quem non extenditur. Nimirum haec habet unam perfectionem, ista vero aliam: & singulae, intra fines proprios continentur, nec perfectiones aliarum habent. Ita perfectio quaedam essentialis est in bove, quaedam in equo, quaedam in homine: verum equus non habet perfectionem bovis, nec homo habet perfectionem equi, sed istorum unumquodque suam. Et in summa, nulla est creatura quantumvis perfecta, a qua non absit aliqua perfectio. Cum ergo in Deo res aliter se habeat, & ipse contineat omnem omnis entis perfectionem, modo quodam nobilissimo & eminentissimo, ipsius essentia finita dici non potest; sed infinitam esse necesse est.

Report a mistake in this passage