Theological Theses · §424 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Infinite power and wisdom prove infinite essence

Scripture gives God infinite power and infinite wisdom.

Attributes are the essence (simplicity) — so the essence is infinite too.

Finite subject cannot hold infinite power/wisdom; what can do all things has no bound.

Latin

XXVI. Et certe ista essentiae divinae infinitas inde satis probatur, quod Scriptura Deo tribuit potentiam infinitam, & sapientiam quoque infinitam. Nam essentia Dei & attributa divina sunt plane unum & idem, sicuti patet ex summa Dei simplicitate, quae ante probata & demonstrata fuit. Ideoque si attributa Dei infinita sunt, etiam essentiam infinitam esse necesse est. Praeterquam quod subjectum finitum non esset capax potentiae & sapientiae infinitae. Nam inter subjectum, & id quod est in subjecto proportio quaedam requiritur. Quod autem, juxta Scripturam, potentia Dei plane infinita sit, inde manifestum est, quod expresse Scriptura docet Deum omnia posse, & ipsi rem omnino nullam esse impossibilem. Nam potentia illa demum finita dici potest, quae huc usque potest extendi, & non ultra, adeoque cui est aliquid impossibile. Qui vero simpliciter & absolute omnia potest, illius potentia nullum terminum habet extra quem extendi non possit, sed omni fine & termino caret. Et similiter sane de intelligentia & sapientia divina dicitur, quod illius non sit numerus nec investigatio: quibus verbis, ut patet, res infinita describitur.

Report a mistake in this passage