By presence: He sees all that is done everywhere as before Him.
Heb. 4: nothing invisible — all naked and open to His eyes.
The scholastic concept of "praesentia" tracks cognition — like eye-survey / sun seen.
Latin
VIII. Per praesentiam vero dicitur Deus in omnibus esse, quoniam omnia quae sunt, fiunt, aut aguntur ubique locorum, tanquam coram se posita videt & intuetur, secundum illud Apostoli Hebr. 4. Non est creatura ulla invisibilis in conspectu Dei: omnia autem nuda & aperta sunt oculis ejus. Hic autem modus quo Deus rebus adest speciali ratione a Scholasticis per praesentiam dicitur, quoniam praesens videtur ad cognitionem referri. Nam juxta etymologiam, praesens est illud quod prae sensibus est. Quomodo nos alicui loco praesentes esse dicimur, cum oculis illum collustramus: & quomodo sol, etsi in caelo sit positus, praesens nobis dicitur, & nos illi, dum eum aspicimus.