First proof closed; Solomon — heavens of heavens cannot contain God
First claim closed: essence-presence everywhere.
Second: filling the universe yet not contained — surpasses it.
1 Kgs 8: heavens of heavens cannot contain You — of substance, not mere power.
Latin
XIX. Itaque nullus est locus in universo, ubi Deus non adsit non tantum virtute & potentia sua, sed etiam per essentiam suam quae omnia penetrat, & per omnia diffusa est. Sed praeterea, quod secundo loco probandum suscepimus, Dei magnitudo tanta est ut totum universum replens ipso tamen non contineatur, sed ipsum longe exsuperet. Id docet Salomon libro primo Regum capite octavo. Nam postquam dixit de templo quod recens extruxerat, Aedificavi domum habitaculum tibi, firmam sedem in qua aeternum habites, Ne quis existimaret Deum magnifica illa domo in posterum includendum esse, sicuti gentium idola suis templis, absurdam ejusmodi cogitationem removet. Ecce, inquit, caeli caelorum non capiunt te, quanto minus domus ista quam aedificavi? Ubi per caelos caelorum intelligit caelos extremos, qui continent universum mundum, quos Deum capere, id est, continere & concludere non posse asseverat. Quae verba accipi non possunt nisi de Dei substantia, non vero de Dei virtute, & exertione providentiae ejus. Nam cui tam stupido & inepto posset venire in mentem Dei potestatem & providentiam unica domo concludi? Nec opus fuit ut Salomon cogitationi tali occurreret.