Theological Theses · §445 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Isaiah 40 and Psalm 145 — greatness without end

Isa 40: waters in a fist, heavens in a span — nations as a drop / dust / nothing.

If the finite universe boxed Him, greatness would end.

Ps 145: greatness has no end / no searching out.

Latin

XXI. Et huc etiam facit quod Deus, apud Isaiam capite quadragesimo, dicitur mensus fuisse pugillo aquas, & caelos spithama, denique tantus ut in conspectu ejus gentes sint tanquam gutta e situla, tanquam flos pulverisculi in lancibus: imo velut nihil, & quid minus nihilo & inanitate. Quibus verbis Deo tanta magnitudo tribuitur, ut, illius respectu, totum hoc universum sit res parva & quasi nihili. Et certe si Deus universo concluderetur, nec esset illo superior, finem haberet illius magnitudo: quandoquidem mundus est aliquid finitum. Sed diserte Psaltes affirmat magnitudinis Dei non esse finem: Psal. 145. Magnus est Dominus, & laudabilis nimis, & magnitudinis illius En cheker, non est investigatio, id est, ut recte vertit vulgata, non est finis. Cur enim magnitudinis Dei non est investigatio, nisi quoniam illa nec modum habet nec finem.

Report a mistake in this passage