Hypostatic union: divinity incarnate / incorporate in one person.
Latin
XXVIII. Praecipue vero longe perfectissimo & ineffabili modo Deus est in Christo homine, in quo tam excellenter habitat divinitas, ut ipse vere & proprie Deus esse dicatur. Unde dictum est a Paulo omnem plenitudinem divinitatis in eo habitare somatikos, corporaliter. Corporaliter, inquam, non tantum, ut id opponatur figurae, secundum quam Deus in templo Judaico, & in arca foederis esse & habitare dicebatur: sed maxime propter hypostaticam illam unionem, qua divina natura cum humana & concreta in unam convenit personam; ut vere dicere liceat divinitatem incarnatam, atque ut ita loquar, incorporatam esse.