Theological Theses · §477 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Philosophical living — resume motion from an inward principle

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

Strict sense: can restart a motion from itself after stopping.

Not total stillness — continuous vital vigor until death.

Life = stop some act, then restart it from an inward principle.

Latin

II. Sed proprie & Philosophice id tantum seipsum movere adeoque vivere dicitur quod seipsum in loco & statu naturali constitutum movere potest, atque ita ut postquam naturaliter a motu destitit, & ab operando cessavit, motum rursus a se inchoare valeat. Quum autem dico id quod vivit a motu desistere, non intelligo simpliciter ab omni motu. Etenim in omni vivente est vigor quidem continuus & motus indeficiens qui nisi in morte non cessat. Sed vivere tamen non dicimus nisi quod potest per naturam ab aliquo motu cessare, & rursus eundem motum ex principio interno inchoare.

Report a mistake in this passage