God alone acts from Himself simply and absolutely.
Latin
XII. Etenim creaturarum viventium nobilissimae atque praestantissimae a seipsis quidem agunt & moventur: sed secundum quid non vero simpliciter. Etenim non solum a Deo essentiam & virtutem operandi habent, & per eum continuo subsistunt atque conservantur: sed earum nullae agunt nisi a Deo primo agente actae: nec ullae earum moventur nisi virtute Dei primi motoris, in quo vivimus, movemur, & sumus, ut testatur Apostolus Actor. 17. & qui operatur omnia in omnibus juxta ejusdem Apostoli doctrinam: 1 Cor. 12. Deus autem a seipso agit simpliciter & absolute. Nec enim ab ullo in agendo pendet. Et, cum sit primus motor, ita seipsum movet, ut ab alio nullo moveatur.