Theological Theses · §511 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Immensity and presence — Jer 23 against hidden sins

Immense essence fills all places — present to each.

Near presence implies perception.

Jer 23: no hiding from the God who fills heaven and earth.

Latin

XIV. Adde quod cum Deus immensus sit, & essentia ejus ineffabili modo omnia loca repleat, singulis rebus adest & intime praesens est. An autem Deus ignoraret, & non perciperet ea, quae ipsi proxima & praesentia sunt: imo in quibus est, aut quae potius sunt in ipso? cum ne homo quidem, nisi dormiens, aut non advertens, non possit quin percipiat ea, quae attingit, & quae sunt coram ipso in luce posita. Quo argumento Deus Jeremiae cap. 23. arguit stuporem eorum, qui fraudes suas atque occulta facinora Deum latere posse existimant. Putatisne, inquit, Deus e vicino ego sum, & non Deus de longo? si occultabitur vir in abscondito & ego non videbo eum, dicit Dominus? Nunquid non caelum & terram ego impleo, dicit Dominus.

Report a mistake in this passage