Theological Theses · §521 · Louis Le Blanc de Beaulieu

God searches hearts — Prov 15; Jer 17; 2 Chr 6

Omniscience pressed on hidden hearts/counsels.

Prov 15:11; Jer 17 — searches heart and kidneys.

2 Chr 6:30 — You alone know hearts.

Latin

XXIV. Ut autem divinae omniscientiae Scriptura nos certiores reddat, praecipue urget Deum videre atque intueri quae sunt hominibus maxime occulta: quales sunt cordium cogitationes, & latentia in hominum animis consilia. Infernus, inquit sapiens, & perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum? Prov. 15. 11. Et hac cognitione Deus tanquam sibi propria saepius gloriatur, asserens se eum esse qui scrutatur renes & corda, ut praesertim videre est 17. cap. Jeremiae, Fraudulentum est, inquit, cor prae omnibus & inscrutabile; quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor & probans renes: qui do unicuique juxta viam suam & juxta fructum operum suorum. Quod agnoscens Solomon 2. Paral. 6. 30. hanc Deo gloriam tribuit, Tu solus nosti corda filiorum hominum.

Report a mistake in this passage