Theological Theses · §549 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez Disp. 89 — no free glory-election before merits; allies listed

Vasquez Disp. 89: no efficacious glory-election from will alone before merits.

Before merits: only common antecedent will toward all, even reprobate.

Becanus’s roll-call: Molina/Lessius/Stapleton … to Major.

Latin

XXII. Hac in parte vero Becanus, ut in multis aliis, sequitur Gabrielem Vasquez qui tomo primo in primam Thomae, disputatione 89. haec duo constituit & multis probare contendit. Prius est, Nullam electionem efficacem ad gloriam ex sola Dei voluntate fuisse, antequam merita praeviderentur ex gratia, sed quemlibet ad gloriam electum fuisse ex meritis praevisis, quae ex gratia facturus erat. Posterius est, ante merita gratiae praevisa, nullum peculiarem affectum donandi gloriam Deum habuisse erga praedestinatos, sed circa omnes etiam reprobos habuisse communem voluntatem simplicem, vel antecedentem, qua omnibus vitam aeternam, tanquam bravium, & praemium commune aequum proposuit, & desideravit. Cap. 2. In eadem autem cum Vasquez, & cum Becano sententia, sunt alii plurimi, quos Becanus nominat loco supra citato, ut Pighius, Molina, Lessius, Ruardus, Driedo, Eckius, Turrianus, Stapletonus, Gregorius de Valentia. Et e Veteribus Alensis, Bonaventura, Albertus Magnus, Thomas Argentinensis, Henricus Gandavensis, Occam, Gabriel, Joannes Major: Quos omnes idem in hac quaestione secum sentire affirmat jam dictus Martinus Becanus.

Report a mistake in this passage