Theological Theses · §551 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Most Reformed teachers: election to glory comes before foreseen faith

Most Reformed: glory-election itself absolute, not conditioned.

Before foresight of motions, works, or faith’s start.

Grace-decree later/coordinated with glory-election (our conception).

Latin

XXIV. Quod si quis seorsim considerare velit electionem ad gloriam, illamque distinguere a decreto conferendi varia gratiae dona, ad coelestis illius gloriae assecutionem necessaria, longe plurimi quoque ex Theologis Reformatis asserunt illam minime conditionatam, sed mere gratuitam & absolutam esse: Deumque ad gloriam absoluto decreto certos homines elegisse, priusquam in iis praevideret ullos futuros bonos motus, ullumque vel bonum opus, vel fidei initium. Quoniam Deus non potuit quicquam tale in iis praevidere antequam decrevisset illis dare gratiam ad omne bonum opus, omnemque fidei actum plane necessariam. Quod decretum, juxta nostrum concipiendi modum posterius esse censent electione ad gloriam, aut saltem non ea prius, sed cum ea cohaerens, eique si non subordinatum, saltem coordinatum.

Report a mistake in this passage