Theological Theses · §570 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Communior Roman view — beatitude plus means; Rom. 8 triad

Common Roman view: effects = beatitude + the particular means to it.

Three general effects from Rom. 8: vocation, justification, glorification.

Name covers both the glory-decree and the means-decree.

Latin

IX. Hodie vero Doctorum Ecclesiae Romanae communior sententia est, effectus praedestinationis esse, tum ipsam beatitudinem supernaturalem, tum media illa particularia, quibus unusquisque praedestinatus supernaturaliter adipiscitur beatitudinem. Adeoque tres effectus praedestinationis generales numerant, qui notantur ab Apostolo Rom. 8. Vocationem, scilicet, justificationem, & glorificationem. Nempe, praedestinationis nomine intelligunt, tum decretum de conferenda certis quibusdam hominibus coelesti beatitudine, tum decretum de mediis quibus ad fruitionem beatitudinis illius deducuntur.

Report a mistake in this passage