Theological Theses · §618 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Objective summit — divine authority; formal reason is revelation

Objective faith-certainty = highest/absolute > knowledge.

Foundation: divine authority and truth — more firm, less prone to deception.

Formal reason of assent: divine testimony/revelation (Trinity; Christ God-man — because God said it in the Gospel).

Latin

XX. Hanc esse summam atque absolutam, ac, ut diximus, ipsam scientiarum certitudinem superare, ex eo probant Theologi, quod fundamentum quo nititur est ipsa authoritas & veritas divina, qua nihil est magis firmum, atque immutabile, & quod minus fallere possit. Nam ratio propria &, ut Scholae loquuntur, formalis, cur credendis fides assentitur, est divinum testimonium, seu divina revelatio. Nempe hunc & illum articulum credimus, verbi causa, in Deo tres esse personas distinctas, & Christum esse Deum & hominem in una persona, quoniam istud Deus dixit & revelavit in verbo Evangelii.

Report a mistake in this passage