Once persuaded the word is God’s — cling unto renouncing all rather than reject it
Once sure the addressed word is God’s — consider the Speaker’s gravity.
Struck into obedience: venerate, cling, adhere.
Judge: suffer anything / renounce all rather than reject the word.
Latin
XXXVIII. Homo vero semel indubie statuens, ac certo persuasus ex variis indiciis notis & argumentis, verbum quod dirigitur ad ipsum divinum esse, & revelationem illam a Deo ortam, si debite attendat, & serio consideret Deum esse qui loquitur, & quam grave sit & atrox Dei verbum spernere & vocem rejicere, authoritate tanti testis perculsus totus in ejus obsequium fertur, ac Dei verbum summa cum veneratione suscipit, & arctissime complectitur, eique tenaciter & firmiter adhaeret, ac pro certo statuit, & efficaciter judicat quidvis potius patiendum esse, & omnibus renunciandum, quam ut Dei verbum rejiciat, & fidem deroget iis quae illo continentur, & authoritate illius confirmantur.