Theological Theses · §643 · Louis Le Blanc de Beaulieu

After true faith, the word works: terror, peace, new creature

Another side: certainty grows after true admission of the word.

Word works hard: first sharp terror of sin and wrath.

Then sweet comfort — peace beyond understanding, unspeakable joy (Phil 4:7; 1 Pet 1:8).

Changes affections; frees from vice; renews whole man — soberly, justly, piously; new creature.

Latin

XLV. Verum adhuc alia ex parte certitudo quaedam fidei accrescit. Postquam enim aliquis Dei verbum admittit vera & sincera fide, verbum istud potenter & efficaciter in eo operatur. Nam primo conscientiam terret atque percellit acutissimo peccati & irae Dei sensu. Deinde illam consolatione suavissima mulcet, & creat in ea pacem quae superat omnem intellectum & gaudium inenarrabile: Phil. 4.7. 1 Petr. 1.8. Tum quoque hominum affectus immutat, pravos corrigit, turbatos componit, impuros mundat atque purificat: Et liberat animum a servitute vitiorum, ut libenter & alacriter Deum colat, & ipsi serviat: adeoque sic hominem totum intus & extra innovat, ut omni impietati & cupiditatibus mundanis renuncians, sobrie, juste & pie in hoc saeculo vivat, atque eo nomine nova creatura dici mereatur.

Report a mistake in this passage