Theological Theses · §645 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Experimental certainty — Spirit seals the word and sonship together

Faith gains an experimental certainty.

Inward Spirit-testimony seals the word in the heart — divinity and truth sanctioned.

Same witness: Spirit with our spirit testifies we are sons (Rom 8:16).

Cannot certify sonship without certifying the Father who addresses us in the Gospel.

Latin

XLVII. Unde fidei accedit certitudo quaedam, ut sic dicam, experimentalis: & in eo quoque notare est internum quoddam Spiritus Sancti testimonium insigne valde & illustre, quo Dei verbum in cordibus fidelium obsignatur, ejusque divinitas & veritas sancitur. Nec alia ratione Spiritus Dei una cum spiritu nostro testatur nos esse filios Dei, ut loquitur Apostolus, Rom. 8.16. De quo certos nos reddere non potest Dei Spiritus suo testimonio, quin simul nos certos reddat Deum patrem nostrum esse, qui nos in Evangelio compellat atque alloquitur.

Report a mistake in this passage