Theological Theses · §648 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Common Roman view: God gives all sufficient grace — Scripture and inexcusability

Common Roman (esp. Recent) view: God gives all sufficient grace for conversion and avoiding sins.

Driven by God-wills-all-saved / none-perish / all-to-repentance texts.

Else He would will salvation yet deny needed grace — incoherent.

Without universal sufficient help, the unevangelized look excusable; Scripture still calls persevering sinners inexcusable.

Latin

II. Sed communis Doctorum Ecclesiae Romanae sententia est in contrarium: saltem quantum attinet Doctores hodiernos atque recentiores. Existimant enim omnibus a Deo gratiam sufficientem dari ad conversionem, & peccata vitanda. Ut autem ita sentiant inducuntur Scripturae locis, in quibus dicitur Deus velle ut omnes homines serventur, & ad agnitionem veritatis veniant; item nolle quemquam perire, sed omnes ad resipiscentiam venire; aliisque similibus. Nec enim ista constare videntur, ut Deus velit hominum salutem & conversionem, & tamen iis gratiam ad fidem & salutem necessariam denegat. Ac praeterea, nisi omnibus hominibus sufficiens gratia detur, putant multos excusari posse, si non convertantur, & a peccatis abstineant, nempe omnes illos quibus talis gratia non obtigit. Nec enim existimant quenquam juste condemnari posse, quod non fecerit ea ad quae non habuit auxilia necessaria & sufficientia: cum tamen Scriptura doceat omnes illos esse inexcusabiles, qui in peccatis perseverant, & ad Deum non convertuntur.

Report a mistake in this passage