Universal sufficient means mediate — more grace if well used (Cornelius)
Their universal sufficient grace is at least mediate, not always immediate.
Use the first measure well → God ready to give more.
Until saving knowledge of the Son — by ordinary or even extraordinary means.
Cornelius: pious with limited light → angel → Peter → Gospel.
Latin
VI. Itaque quum gratiam quandam universalem & sufficientem urgent, intelligunt eam quae saltem mediate sufficiat, ut ejus beneficio homines ad salutem aeternam perducantur: quatenus, scilicet, si bene utantur ea gratiae mensura quae primo ipsis indulgetur, paratus sit Deus semper ampliorem largiri, donec tandem eos ad salutiferam filii sui notitiam adducat, per media seu ordinaria, seu etiam extraordinaria: sicut Cornelio contigit, qui Deum pie colens pro modulo cognitionis ipsi a Deo indulto per angelum monitus fuit ut Petrum arcesseret, a quo in via salutis amplius instrueretur, & Evangelii doctrinam perciperet.