Outward offer enough for ‘God wills none to perish’ — block is perverse will
This common outward offer is enough to say God wills none to perish — and seriously wants all saved and converted.
Salvation is possible for all under a will-dependent condition they can meet if they will.
No external block.
Only a perverse will that spurns God’s offered means.
Latin
XXII. Ac praeterea putant gratiam istam communiter hominibus omnibus oblatam satis esse, ut Deus dici possit nolle quemquam perire, sed omnium hominum salutem & conversionem velle & serio cupere: quandoquidem per id Deus salutem reddit omnibus possibilem, sub conditione quae pendet ab eorum voluntate, & quam possunt praestare si velint: cum nulla sit causa externa, aut externum impedimentum quod saluti eorum obstet, sed solum eorum perversa voluntas, quae media a Deo oblata respuit & contemnit, iisque uti obstinate renuit.