Theological Theses · §671 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Amyraut’s third Reformed view: universal inward grace too — elect still have a peculiar efficacy

Amyraut reports a third Reformed opinion (unnamed).

Not only universal external/objective grace unto salvation.

Also a universal inward/subjective grace — without it none can believe or convert.

Elect still have a peculiar efficacy; absolute reprobation they would drive from religion.

Taught in private papers, not print — yet widely circulated.

Latin

XXV. Verum hic omittendum non est clarissimum Amyraldum in sua Dissertatione de Gratia Particulari referre tertiam quandam sententiam, quam nonnullis ex Reformatis tribuit, licet nomina eorum non edat. Illi igitur, eo referente, non solum admittunt quandam Gratiam Universalem externam atque objectivam, quae sufficiat ad salutem; sed praeterea gratiam aliquam subjectivam & internam, quae sit quoque Universalis, & cujus omnes homines participes a Deo fiant, ut ejus beneficio credere possint & converti, quod absque ea fieri non posset. Quamvis praeter istam gratiam subjectivam & universalem, non negent esse aliam electis peculiarem. Addunt, inquit, utramque gratiam (tam internam scilicet, quam subjectivam vocat, quam externam, quam nominat objectivam,) aliquomodo universalem: Ut tametsi non negent in electo peculiarem quandam efficaciam sese exerere, fateantur tamen, quemadmodum Deus misericordiam suam omnibus hominibus revelat, qua ad fidem & paenitentiam invitantur, sic etiam omnium mentes intrinsecus eatenus affici, quoad objectivam gratiam, si velint, amplecti & retinere queant. Atque hos dicit doctrinam suam typis non vulgavisse, sed privatis tantum animadversionibus, quae tamen longe lateque dissipatae per manus hominum volitaverunt, gratiam subjectivam solis electis particularem carpsisse, & dogma de decreto Reprobationis absoluto, tanquam a vero abhorrens, censuisse e finibus religionis exterminandum.

Report a mistake in this passage