Theological Theses · §677 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Historical faith: bare assent that does not move to right living

Historical faith = bare assent to what God’s Word proposes.

Authority of God speaking — yet no move to right living, no betterment.

Simon Magus believed thus — heart not right; still in bitterness and iniquity (Acts 8).

Jewish leaders likewise: believed but would not confess Christ — loved men’s glory more (John 12).

Latin

I. Fidem Historicam Protestantes nominant nudum & simplicem assensum quem multi praebent iis quae Verbo Dei proponuntur, propter Dei dicentis & testantis authoritatem; sic tamen ut inde ad recte agendum non moveantur, nec reddantur meliores. Tali fide dicitur credidisse Simon Magus, cujus tamen cor rectum coram Deo non erat, & qui nihilominus in felle amaritudinis, & vinculis iniquitatis, judice Petro, positus manebat, Act. 8. Et simili quoque modo credebant illi Judaeorum primores, qui Christum non confitebantur, quoniam magis diligebant gloriam hominum, quam gloriam Dei, Joan. 12.

Report a mistake in this passage