Theological Theses · §682 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reformed teachers differ on how historical and justifying faith differ

Reformed disagree on how historical and justifying faith differ.

Maresius: not genus/species — an ambiguous word’s senses (System XI.21).

Wittich (and Paraeus / Leiden): genus into analogous species (Theologia Pacifica 11.136).

Latin

VI. Quantum vero inter se differant fides historica & fides justificans, inter Reformatos non omnino convenit. Quidam tantum inter utramque discrimen esse volunt, ut distinctionem fidei in historicam & justificantem nolint dici distinctionem generis in species, sed vocis ambiguae in sua significata. Qua in sententia est Samuel Maresius in Academia Groningana Theologiae Professor celeberrimus, ut videre est in ejus Systemate, loco undecimo, Thesi 21. Alii vero dicunt esse divisionem generis in species, non tamen univocas, sed analogas. Quae est sententia Doctissimi viri Christophori Wittichii, antehac Noviomagi, & nunc Lugduni Batavorum Theologiae Professoris; in Theologia Pacifica, cap. 11. numero 136. ubi citat Paraeum, & Professores Leydenses, tanquam idem cum ipso in hac parte sentientes.

Report a mistake in this passage