Complete persuasion vs the minimum without which true faith cannot stand
Some define justifying faith by its complete/perfect state — firm sure persuasion of being in grace and of remitted sins.
Yet weak faith can subsist for a time without that full persuasion.
Others define by the minimum without which true faith — however small — cannot stand.
Hunger and thirst for justice; heart's rest in God. Acts of faith come next.
Latin
XVII. Adde quod alii fidem justificantem describunt secundum esse suum completum & perfectum, & secundum id quod ex se apta nata est in fideli producere. Ut qui illi tribuunt firmam & certam persuasionem quod fidelis sit in Dei gratia, & quod peccata illi remissa sint, absque quo tamen fides in fideli infirmo, saltem ad tempus, potest subsistere: alii vero fidem definiunt ex iis sine quibus vera fides, quantumlibet parva & debilis, ne ad minimum quidem constare potest. Ut qui illam definiunt per famem & sitim justitiae, & cordis in Deo acquiescentiam. Quae postea distinctius & clarius intelligentur, quum sigillatim explicuerimus varios fidei actus, secundum Scholae Reformatae Doctores.