Theological Theses · §701 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Paraeus and Ames: generic vs specific object — quae justificat and qua justificat

Paraeus: generic object = all God revealed; specific = promise of special mercy.

Ames: object of faith which justifies vs by which it justifies.

Which-justifies spans the whole Word; by-which restricts to the promise of mercy.

Special mercy follows faith — it does not precede it.

Faith justifies by fleeing to Christ for particular remission, not by believing sins already remitted.

Proper object as such: Christ Himself, not a bare proposition.

Latin

XXV. Eadem est doctrina Paraei in Bellarmini librum primum de Justificatione, cap. 8. ubi affirmat objectum fidei genericum esse omnia quae Deus in verbo suo revelavit; specificum, promissionem specialis misericordiae. Affini quoque ratione Amesius distinguit inter objectum fidei quae justificat, & qua justificat. Et facile concedit fidei quae justificat objectum tam late patere quam Dei verbum; sed fidei qua justificat objectum restringit ad promissionem misericordiae: Et misericordiam illam concedit esse specialem, sed observat nos per misericordiam specialem non intelligere eam quae fidem antecedat, sed quae per ipsam fidem specialis evadit. Quibus verbis significat fidem hominem non justificare, quia credit sibi esse remissa peccata, sed quia per fidem ad Christum confugit, ut sibi in particulari peccata remittantur, & confidit sibi esse remittenda; qua fide remissionem peccatorum reipsa obtinet. Et propterea quoque in sequentibus dicit proprium objectum fidei justificantis, qua talis, non esse propositionem aliquam, sed Christum ipsum, in quo acquiescit ad justificationem a Deo consequendam. Nempe, quia vult fidem proprie non justificare, quatenus credit veram propositionem aliquam, quaecunque tamen illa sit; sed quatenus ad Christum confugit & eo innititur, ut per eum misericordiam, & peccatorum veniam consequatur. In Bellarmini Enervato, libr. 6. cap. 1. & 2. num. 22.

Report a mistake in this passage