Theological Theses · §708 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Wittich: antecedent, essential, and accidental acts — remission-fiducia not of the essence

Wittich: antecedent / essential / accidental (corroborated-only) acts.

Antecedent: knowledge of revelation.

Essential: general+special assent (Christ sufficient for me if I flee); sincere love of Christ; fiducia of sure help in straits.

Accidental/corroborated: fiducia of obtained remission; solid joy; peace of conscience.

Remission-fiducia is not of justifying faith’s essence — effect of fuller faith.

Weak believers may hunger for justice without yet persuading themselves of remission.

Latin

XXXII. Christophorus Wittichius, jam ante memoratus, distinguit actus fidem antecedentes, actus fidei essentiales, & actus fidei accidentales, & qui solum fidei corroboratae conveniunt. Juxta ipsum, actus fidem antecedens est notitia revelationis. Actus vero fidei essentialis primus, est assensus, tum generalis omnibus revelatis, tum specialis huic veritati, quod Christus sit sufficiens salvator omnibus ad se confugientibus, adeoque etiam mihi, si serio desiderem justitiam, atque ad Christum confugere velim. Secundus actus fidei essentialis est amor Christi sincerus qui statim oritur ex quo Christus cognitus est, tanquam objectum conveniens, & sit apprehensus per assensum istum fiducialem. Tertius est fiducia, qua nobis persuademus auxilium certum nos accepturos a Christo salvatore in omnibus angustiis & tentationibus, innixi promissionibus factis omnibus ad se confugientibus. Actus vero accidentales, & qui solum fidei corroboratae conveniunt, sunt, primo, fiducia de remissione peccatorum a Deo impetrata; secundo, solidum gaudium ex illorum notitia; tertio, pax & tranquillitas conscientiae. Quod latius explicans, observat ad fidei justificantis essentiam, sive rationem formalem, non requiri fiduciam remissionis peccatorum, sive in praeterito, sive in futuro, sed eam esse effectum fidei magis corroboratae & plenae. Quoniam experientia docet infirmos quosdam fideles revera habere fidem, qui habent famem & sitim justitiae, qui tamen nondum possunt sibi propter suam imbecillitatem persuadere, quod habeant, vel sint consecuturi remissionem peccatorum. In Theologia Pacifica, cap. 11. n. 138.

Report a mistake in this passage