Public Confessions agree — Wendelin: love also belongs among faith’s acts
Not only Wittich: private doctors and public Reformed Confessions agree.
Full remitted-certainty belongs to corroborated faith.
Wendelin too: sincere love of God/Christ among faith’s acts.
Though parts are notitia/assensus/fiducia, love still belongs — will as well as intellect.
Augustine: to believe in Christ is to love Christ.
Latin
XXXVII. Ex his ergo satis patet, non solum Wittichium fidei corroboratae duntaxat tribuere, quod fidelem certum reddat de impetrata, aut in futurum obtinenda remissione peccatorum; quandoquidem non tantum cum eo consentiunt privati Doctores a nobis citati, sed & ipsae Reformatorum publicae Confessiones. Nec etiam solus ille est, qui amorem Dei Christique syncerum inter essentiales actus fidei recenset. Idem hac in parte sentit cum eo Wendelinus. Quanquam enim fidei partes ad tres revocat, nimirum, notitiam, assensum, atque fiduciam, docet tamen amorem ad actus quoque fidei pertinere. Probat enim non solum intellectum, sed etiam voluntatem esse subjectum fidei, Quia fides quoque est amor, at amor est actus voluntatis: Quod confirmat testimonio Augustini dicentis, Hoc est credere in Christum, diligere Christum. Christ. Theol. lib. 2. cap. 24. in explicatione Theseos octavae.