Theological Theses · §737 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Baron: instrumental act is fiducia of pardon to be obtained — not already obtained

Baron art. 20: object — remitted already, or to be obtained?

Instrumental justifying act = fiducia of pardon to be obtained — not of pardon already gotten.

One who prays for remission, trusting he is among those for whom Christ died, obtains remission.

No need to make already-obtained-pardon fiducia the instrumental cause.

Latin

LXI. Articulo tamen vigesimo ejusdem Exercitationis cui titulus est, Utrum objectum fidei salvificae sit remissio peccatorum jam impetrata? An vero sit remissio peccatorum impetranda & obtinenda? affirmat & multis argumentis probat, Actum fidei salvificae, qui est causa instrumentalis justificationis, non esse fiduciam veniae, aut remissionis peccatorum impetratae; sed fiduciam veniae impetrandae. Nam, inquit, inter alia, Quicunque Deum orat, ut ei peccata remittat, confidens se esse unum ex eorum numero pro quibus Christus est mortuus; Deumque audientem ejus preces propter Christum, is proculdubio remissionem peccatorum consequitur. Nulla igitur necessitas nos cogit asserere actum fidei salvificae, qui est causa instrumentalis justificationis, esse fiduciam veniae impetratae.

Report a mistake in this passage