Theological Theses · §739 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Wendelin: special-mercy faith — future, present, and past remission as object

Other Reformed also split faith in special mercy into acts before/after justification.

Wendelin: before the act, not ‘already remitted to me’; rather ‘will come to me’.

In the justifying act: believes sins are being remitted — receives remission (Acts 26).

After: past application + future remissions.

Special object = remission future, present, and past.

Latin

LXIII. Eodem modo plures alii Theologi varios actus distinguunt in fiducia illa, quae alias ab iis dicitur fides specialis misericordiae; & observant quosdam praecedere justificationem, quosdam vero minime. Istud videre est apud Wendelinum. Fides, inquit, specialis misericordiae, quantum praecedit justificationem (si modo tempore, & non ordine tantum praecedit) non credit homo sibi, jam ante fidei actum, remissa esse peccata, quoad applicationem; sed peccatorum remissionem Christi merito impetratam sibi quoque eventuram, in ipso justificationis actu credit peccata sibi remitti; & sic accipit remissionem peccatorum: Unde expressius dicitur peccatorum remissio accipi per fidem Act. 26. Post justificationem credit praeteritam applicationem; credit quoque sibi remissum iri futura peccata, per futuram applicationem. Habet igitur fides justificans pro objecto suo speciali, remissionem peccatorum futuram, praesentem, & praeteritam. Christ. Theolog. lib. 1. cap. 24. ad Thesin 11.

Report a mistake in this passage