Theological Theses · §756 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Placeus, Vermigli, Musculus: essential act is practical assent — especially to Gospel promises

On that line, saving faith’s proper essential act = practical assent to the whole Word, specially to Gospel promises.

Placeus (Saumur): tenacious, efficacious persuasion of what God reveals — specially remission and eternal life through Christ.

Vermigli: assent so strong it draws fiducia, hope, charity, and good works as present weakness allows.

Musculus: consenting heart-assent to what the Word narrates or promises.

Latin

LXXX. Itaque si quis quaerat quis sit proprius & essentialis fidei salvificae actus, secundum mentem Doctorum illorum respondendum est, hunc actum esse assensum practicum toti Verbo Dei adhibitum, sed speciatim promissionibus Evangelii. Quae sententia est Josuae Placei in Thesibus Salmuriensibus, ubi ut supra vidimus, fides ab eo definitur, Tenax & efficax persuasio veritatis eorum quae Verbo Dei nobis revelata sunt, speciatim vero promissionis de remissione peccatorum, & vita aeterna nobis per Christum parta. Et Petri quoque Martyris, cui fides est assensus praebitus Verbo Dei, qui tantarum sit virium & efficaciae, ut trahat secum affectum fiduciae, spei, charitatis, & omnia tandem bona opera, ut praesentis vitae infirmitas patitur. Denique Wolfgangi Musculi, qui fidem definit, Consensum assensum cordis ad ea quae vel narrantur, vel promittuntur Verbo.

Report a mistake in this passage