Notitia is prerequisite, not a constitutive part of faith — against Bucanus, with Ames and Wittich
Reformed disagree on faith’s parts/acts.
Notitia (apprehension of what is to be believed), apart from assent: constitutive part (Bucanus) or only prerequisite (Ames, Wittich)?
Le Blanc sides with Ames/Wittich: you cannot rightly believe without some notion, but faith does not consist in that notion.
Bare notitia can sit in profane minds — even atheists know what Christians are told to believe — without a spark of faith.
Latin
XCIII. Quod attinet ad partes, sive actus fidei, vidimus quoque Scholae Reformatae Doctores inter se non consentire, qui & quales illi sint, eosque pluribus modis enumerare. Et primo quidem quaeritur de notitia, prout ab assensu distinguitur, & significat quandam rei, quae ad credendum proponitur, apprehensionem & praeconceptionem, an sit pars fidem constituens, ut Bucanus & alii censent; an vero solum actus ad fidem praerequisitus & antecedaneus, quae est sententia Guilielmi Amesii, & Christophori Wittichii. Ad quam posteriorem sententiam accedimus. Quamvis enim nemo rite credere possit, qui non habeat aliquam notitiam & conceptionem rei quae credenda est, fides tamen non consistit in illa notitia, quae sine ulla fide in aliquo consistere potest, & inest etiam mentibus prorsus profanis, & in qua nemo possit vere dicere, vel minimum esse fidei initium. Siquidem multi Athei non ignorant quae sint illa quorum fides a Christianis exigitur.