Grace-persuasion fiducia: primary essential act, or only perfection’s fruit?
Chief quarrel: second-sense fiducia = firm persuasion that I have obtained grace and that Gospel goods are mine.
Baron, Rivetus, Ursinus, Paraeus, Wendelin (and others): define faith by it; call it primary, chief, specific saving act — as if saving faith could not stand without it.
Perkins, Ames, Davenant, Wittich, Widmar, young du Moulin, English Confession 1647: it belongs to faith’s perfection, not inmost essence; proper to corroborated, not weak, faith; many truly justified lack it.
So: accidental/secondary/reflex act — better called faith’s fruit than its chief act.
Latin
XCIX. Sed praecipua quaestio est de fiducia sumpta secundo modo, videlicet pro firma illa persuasione qua quis statuit gratiam se a Deo consecutum esse, & bona Evangelio promissa ad se pertinere. Multi ut supra ostendimus, ab hac fiducia fidem definiunt, & sic loquuntur quasi fides salvifica & justificans sine illa constare non posset, & vocant illam partem fidei primariam, & praecipuum atque specificum fidei salvificae actum, ut videre est in iis quae ante relata sunt ex Roberto Baronio, Riveto, Ursino, Paraeo, Wendelino, & aliquot aliis. Alii vero contra contendunt talem fiduciam & persuasionem, ad fidei quidem perfectionem, sed non ad intimam ejus essentiam spectare; illam esse quid proprium fidei corroboratae, sed non fidei infirmae; multos ad vere fidelium justificatorum numerum pertinere, qui tamen fiducia illa destituti sunt: proinde vocant illam fidei salvificae actum accidentalem, & non essentialem; non primarium, sed secundarium; non directum, sed reflexum: & censent illam rectius dici fructum & effectum fidei, quam praecipuum ejus actum. Ut manifestum est ex iis quae prolixe satis citavimus ex Perkinsio, Amesio, Davenantio, Wittichio, Widmario, Petro Molinaeo filio, & Anglicana ipsa Confessione Anni 1647.