Some split trust into future, present, and past forgiveness
To save calling applying-fiducia the justifying act, some distinguish three moments in it: future (sins will be remitted), present (sins are being remitted), past (sins already remitted).
On their scheme: first only disposes; second formally justifies; third consoles by sensing justification done.
They call the consolatory sense “chief” because it most immediately comforts the faithful.
Latin
CVI. Ut autem explicent quomodo nihilominus fiducia illa, quae promissiones gratiae credenti cuique sigillatim applicat, sit actus ille per quem justificamur, in fiducia ista triplicem actum distinguunt, ut verbis eorum supra exposuimus. Primus actus est quo credimus in futuro, peccata nobis esse remittenda: secundus, quo in praesenti credimus, peccata nobis remitti: tertius, quo credimus in praeterito peccata jam esse remissa. Per primum actum, juxta illos, homo disponitur quidem ad justificationem, sed donec in eo haeret, nondum est justificatus; per secundum accipit remissionem peccatorum, & actu justificatur; per tertium percipit & sentit jam factam justificationem; unde oritur ejus consolatio. Unde est quod dicunt primum actum esse dispositorium ad justificationem, secundum formaliter justificatorium, & tertium consolatorium. Quae ratio videtur, cur dicant illum esse in fide praecipuum, quia ad fidelium animarum consolationem maxime & proxime facit.