Justifying application extends to practical use of the whole divine Word
I also side with those who refuse to restrict justifying faith's distinctive application to either grace-persuasion or refuge-trust alone.
Extend it to practical consideration of the whole Word: trembling at threats, obeying commands, fixing hope on promises, and drawing consolation, gratitude, and love from redemption's mysteries.
Latin
CXIV. Et ita quoque ad eorum sententiam accedo qui censent applicationem illam, quae justificantis fidei propria est, & per quam ab historica & mortua fide distinguitur, non esse restringendam ad illam persuasionem, per quam aliquis credit bona Evangelio promissa ad se pertinere, nec etiam ad illam fiduciam perfugii, qua quis in Deum recumbit, tanquam in authorem salutis, ut a malis suis liberetur, & bona salutaria a Deo consequatur; sed illam extendendam esse ad practicam totius Verbi Divini considerationem, per quam fit ut homo fidelis singulas ejus partes ad peculiarem suum usum referat, nempe ad minas contremiscens, & mandatis obsequens, & spem suam in divinis promissionibus figens; ac denique ex mysteriis redemptionis nostrae materiam consolationis, gratitudinis, & amoris erga Deum hauriens.