Two celebrities' opinions are not common Reformed consent against Ames and the British deputies
Even granting Daillé and Rivet differed from Ames and the British — giving own-remission fiducia the same certainty as article-faith — that does not make their view common Reformed consent.
Both men held peculiar opinions many Reformed opposed.
Why weigh Reformers by those two rather than by Ames and the Anglican deputies to Dort?
Latin
CXLI. Sed ad institutum meum non necesse est, ut operam ponam in eorum dictis emolliendis atque excusandis. Esto enim Joannes Dallaéus & Andreas Rivetus hac in parte aliud senserint, quam Amesius, & Theologi Britanni, quorum sententia jam exposita est; & eandem certitudinem tribuerint fiduciae quam singuli fideles habere dicuntur de remissione peccatorum suorum quae competit ipsi fidei qua debemus amplecti fidei articulos: An inde sequitur posse tribui Reformatis, quod idem communi consensu cum duobus illis viris de re proposita doceant? Et quis nescit utrumque illorum habuisse peculiares quasdam opiniones, quibus hinc & inde multi ex Reformatis sese opposuerunt? Ac etiam quare potius ex duorum illorum virorum sententia Reformatorum fidem metiri deberemus, quam ex doctrina Amesii, & Theologorum Britannorum Ecclesiae Anglicanae nomine loquentium, & ab ea ad Synodum Dordracenam deputatorum?