Theological Theses · §820 · Louis Le Blanc de Beaulieu

End of Part One: Le Blanc has kept common Reformed teaching

Pars I close: Le Blanc has not deserted common Reformed doctrine or foisted a private opinion as school teaching.

His complaint stands: Rome calumniously imputes the four points as if by Reformed common consent.

The opponent's charges of deceitful dissimulation and of Le Blanc's own calumny are undeserved; the eloquent declamations built on that rotten base collapse without needing a line-by-line chase.

Latin

CXLV. Jam ergo clarum est, & abunde probatum, me in Thesibus, quas arguit vir Doctus, communem Scholae Reformatae doctrinam non deseruisse, nec privatam quandam sententiam, pro doctrina in eorum Scholis recepta falso obtrusisse: nec injuria de Scholae Romanae Doctoribus me questum esse, quod per calumniam Reformatis imputent quatuor illa, de quibus hactenus prolixe actum est, quasi communi consensu ab illis doceantur: adeoque Virum Doctum immerito me dolosae dissimulationis, & animi parum synceri accusasse; & mihi ipsi crimen calumniae impegisse, quod injuste & absque ratione Scholae Romanae Doctores, ut Reformatos hac in parte calumniantes traducam. Unde sequitur varias conclusiones & declamationes, quas tam putri fundamento inaedificat vir facundissimus per se corruere & evanescere, ut non opus sit singula minutatim excutere & persequi.

Report a mistake in this passage