Jaubert: credere Deo without charity is dead; credere in Deum living in the just alone
Jaubert of Arles, against Molinaeus's Clypeum, unfolds the split at length.
Credere Deo is supernatural mind-assent to whatever God revealed because God said it — possible without charity, and then called dead for lack of charity's life.
Credere in Deum is living faith animated by charity, found only in the just, and through it the person hopes for the fulfillment of the promises.
Latin
III. Hanc fidei distinctionem prolixe & accurate tradit Jaubertus Archiepiscopus Arelatensis, Tomo primo adversus Molinaei clypeum, cap. 40. in cujus initio observat fidem bifariam sumi: Primo pro actu vel habitu supernaturali mentis, per quem credimus verum quicquid in Scriptura continetur, & quicquid Deus revelavit, idque quia Deus dixit & revelavit; qui actus exprimitur in Scholis per credere Deo, & potest esse sine charitate, & bonis operibus; ac tum fides mortua vocatur, quoniam charitatis vita destituitur: Secundo vero aliam esse fidem quae dicitur viva, quia charitate animata est, atque per eam operatur: & fidei hujus actus exprimitur per credere in Deum, eaque in solo justo reperitur; ac per eam homo sperat & expectat promissionum divinarum complementum.