Theological Theses · §834 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Valencia/Tapper/Estius: Trent defined species-same faith without charity; number-same is certain but not defined

Valencia: accidents do not multiply the essence — formed or not is accidental to faith — so same-species faith with or without charity is of the faith.

Trent settled against heretics that true Catholic theological faith can exist without charity in faithful sinners; it did not define numerical identity.

Numerical sameness is now so common that the opposite is called rash; Tapper and Estius concur that species-sameness is de fide and number-sameness highly probable.

Latin

XIV. Ista docet inter alios Gregorius de Valentia. Primo enim probat eandem fidem posse esse tum formatam per charitatem, tum etiam informem; Constat, inquit, ea quae non pertinent ad essentiam rei, sed rei accidunt, non multiplicare ipsam, cum potest eadem res variis accidentibus subesse; sed quod fides per charitatem sit formata, aut non sit, accidit ei, nec ad ipsius essentiam per se pertinet. Postea vero observat ex fide certum esse quod eadem fides vera secundum speciem constare possit cum charitate & sine charitate, quod vero etiam eadem numero non esse ex fide certum. Neque fuit, inquit, in Concilio Tridentino de hoc controversia adversus haereticos, sed solum voluerunt Patres statuere, quod fides etiam vera Catholica & Theologica possit esse sine charitate, & reipsa sit in peccatoribus fidelibus. Non autem definierunt quod etiam eadem numero. Subjungit tamen id jam adeo certum esse, ut communiter Theologi sentiant, oppositum esse temerarium, eo quod repugnet in re gravi communi Doctorum sententiae. Tom. 3. in Summam Thomae, Disput. 1. quaest. 4. puncto 4. Quibus consentit Ruardus Tapperus; postquam enim conclusit tanquam de fide certum, quod eadem fides secundum speciem maneat sine charitate; addit, Perisimile etiam esse, quod eadem quoque numero maneat. Tom. 2. art. 8. pag. 64. Et idem etiam observat Estius loco supra citato.

Report a mistake in this passage