Theological Theses · §858 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Yet Trent lists hope and fiducia of divine mercy among dispositions to justification

Rome still counts that fiducia among the necessary prerequisite dispositions to justification; Trent sess. 6 c. 6 lists hope and trust of divine mercy among adult dispositions.

Trent sequence: grace-stirred hearing-faith, free movement to God, belief of revealed promises especially justification of the ungodly in Christ, salutary fear, turning to mercy, hope with trust God will be propitious for Christ sake, and beginning to love him as justice fountain.

Latin

XXXVIII. Nec tamen negant fiduciam illam unam esse ex conditionibus, sive dispositionibus ad justificationem necessariis & praerequisitis: ut videre est in ipso Concilio Tridentino, Sessione sexta, capite sexto, ubi inter dispositiones in adultis necessarias ad justitiam consequendam, spem & fiduciam divinae misericordiae collocat. Disponuntur autem, inquit, ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia & adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse quae divinitus revelata & promissa sunt, atque illud in primis, a Deo justificari impium per gratiam ejus, per redemptionem quae est in Christo Jesu: & dum peccatores se esse intelligentes, a divinae justitiae timore, quo utiliter concutiuntur, ad considerandam Dei misericordiam se convertendo, in spem eriguntur, fidentes Deum sibi propter Christum propitium fore, illumque tanquam omnis justitiae fontem diligere incipiunt.

Report a mistake in this passage